Vergil 1 - Proem

Opening of the Epic

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris

Italiam, fato profugus, Laviniaque venit

litora, multum ille et terris iactatus et alto

vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;

multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5

inferretque deos Latio, genus unde Latinum,

Albanique patres, atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,

quidve dolens, regina deum tot volvere casus

insignem pietate virum, tot adire labores 10

impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,

Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe

ostia, dives opum studiisque asperrima belli,

quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15

posthabita coluisse Samo; hic illius arma,

hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,

si qua Fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 20

hinc populum late regem belloque superbum

venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.

Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,

prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis—

necdum etiam causae irarum saevique dolores 25

exciderant animo: manet alta mente repostum

iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,

et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.

His accensa super, iactatos aequore toto

Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30

arcebat longe Latio, multosque per annos

errabant, acti Fatis, maria omnia circum.

Tantae molis erat Romanam condere gentem!


All material is taken, with gratitude, from The Latin Library as well as my own work, available under the Creative Commons Attribution Share-Alike license CC BY-SA 4.0